QUINQUEVIRI Coloniae deducendae

QUINQUEVIRI Coloniae deducendae
QUINQUEVIRI Coloniae deducendae
Curatores erant, quibus coloniae deducendae, agrorumque dandorum cura incumbebat. Cum enim aut lege aliquâ a Plebe scitum, aut Senatusconsultô decretum esset, Coloniam aliquam deduci, numerô Colonorum scriptô, creabantur Comitiis Tributis, modo per Consulem, modo per Praetorem Urbanum, Curatores, qui Coloniam deducerent, interdum tres, interdum Quinque, septem, decem, viginti etiam; qui inde Triumviri, Quinqueviri etc. Coloniae deducendae, aut agris dandis attribuendisve, appellabantur. HI postquam creati erant, Colonos, qui vel suâ sponte nomina dederant, vel forte exierant, in agros lege definitos atque in Coloniam sub vexillo, quasi Exserictum aliquem, deducebant: eratque deductionis Dux e Curatoribus Agrariis unus, Vide Appianum, Plut. Ciceronem. Alios. Ubi vero Colonos in agris collocârant, tum aratrô Urbem et agrum circumscribebant, uti ex iisdem ut et Dionysio ac Varrone, discimus: nummis item, quales in Fastis, Iulio et Augusto, Huberti Goltzii multi cernuntur; in quorum uno vexillum, aquila, et signum cohortis: in alio vexillum item, aquila, aratrum, decempeda, sive pertica agri mensoria, in alio sacerdos agens iugum boum et sulcum aratrô ducens, repraesentatur. Tum vero agri divisionem ac suae cuique parti assignationem aggrediebantur: quod proin munus difficultatis ac molestiae plenum videtur fuisse, cum in odium Colonorum facile, divisionis istiusmodi causâ, incurrere possent. Atque haec omnia fiebant auspicato: quâ fini Curatoribus illis Pullarius attribui solebat. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 7. c. 47.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • TRIUMVIRI Coloniae deducendae — tres dicebantur Curatores qui, cum aut Lege aliquâ a plebe scitum, aut Senatusconsultô decretum esset, Coloniam aliquam deduci, numerusque colonorum iam esset scriptus, creabantur Comitiis Tributis, modo per Consulem, modo per Praetorem Urbanum,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Quinquevĭri — Quinquevĭri, ein außerordentlicher, zur Besorgung einzelner Geschäfte gewählter Magistrat von fünf Männern; z.B. solche, welche an die Spitze von Colonisten gestellt wurden (Q. coloniae deducendae), zur Äckervertheilung (Q. agris dividundis), die …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Колонии римские — (Coloniae) поселения римских граждан, которые были основаны по постановлению сената или народа особо для того назначенными триумвирами или, реже, квинквевирами (triumviri или quinqueviri coloniae deducendae). Следует различать: 1) Coloniae civium …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • Римская колония — (лат. colonia, мн. ч.: coloniae)  городское поселения римских граждан в захваченных Римом землях. Статус колонии обычно предоставлялся крупному или стратегически значимому городскому поселению, которое было основано по постановлению… …   Википедия

  • COLONIA — I. COLONIA Angliae oppid. apud Antoninum, quae etsi ex distantia videatur esse Subdury, nomen tamen Colne illi magis convenite scribit Talbotus. Vide Colcestria. II. COLONIA oppidum fuit, in quod Romani Magistratus ex urbe cives traduxêre, vel… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VIGINTIVIRI agris dandis — apud Romanos, qui fuerint, docet Rosinus, Antiqq. Rom. l. 7. c. 47. cum ait: Cum aut Lege aliquâ a Plebe scitum, aut Senatusconsuliô decnetum esset, Coloniam aliquam deduci, et numerus colonorum esset scriptus, creabantur Comitiis Tributis, modo… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”